Hľadaný výraz: Rim 11,17-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, 18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. 19 Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”. 20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: 21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. 22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. 23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos! 24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.

1

mail   print   facebook   twitter